- Tabla de Contenidos
CAPUT XV.
Quod cuncta animalium genera in arca clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, Ecclesia continet. Quod et munda et immunda ibi sunt animalia (Act. X, 11, 12): sicut in Ecclesiae Sacramentis et boni et mali versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda (Gen. VII, 2): non quia pauciores sunt mali quam boni; sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei (Isai. XI, 2, 3). Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens, in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito consummatur; propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Mali autem in binario numero ad schismata faciles, et quodam modo divisibiles ostenduntur. Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octavo die, id est, post sabbati septimum primo, a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne tempus volvuntur, et octavus et primus est.