CAPUT XIV.

Quem enim non moveat ad quaerendum et intelligendum Christum in illis Libris, ut ea omittam quae quamvis tanto suavius contemplentur, quanto ex abditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus attestationibus indigent: ut omittam ergo talia; quem non moveant ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam, Deo placuit, et translatus est (Gen. V, 24); et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis qui tanquam sexto die sexta aetate saeculi, Christi adventu formatur? Quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur (Id. VII, 23); sicut familia Christi per Baptismum crucis passione signatur . Quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur; sicut Ecclesia de sanctis construitur, ad omne opus bonum semper paratis (II Tim. II, 21). Quadratum enim, quacumque verteris, firmiter stat. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar, ostendit quia in corpore humano Christus apparuit. Quod cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur; sicut dicit Apostolus, Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). Unde, nisi charitate spirituali? Propter quod ipse item dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum Spiritum misit, quo corda credentium dilatavit (Act. II, 1-4). Quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne hujus saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam destitit praedicari; in quinque  per Prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus. Quod ejus altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans Legem non se venisse solvere, sed implere (Matth. V, 17). Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur (Gen. V, et Luc. III, 36-38). Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus (Gen. VI, 14, 15): ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab eis qui intus, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis. Est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, vi magna fortitudinis ad tenendum societatem  spiritualem omnia tolerantem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal