- Tabla de Contenidos
CAPUT XIII.
Et posuit Dominus Deus Cain signum, ne eum occidat omnis qui invenerit (Gen. IV, 13-15). Hoc revera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subjugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum transierint, eaque sacrilegia observanda et celebranda susceperint; gens autem Judaea, sive sub Paganis regibus, sive sub Christianis, non amiserit signum Legis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur: et omnis imperator vel rex qui eos in regno suo invenit, cum ipso signo eos invenit, nec occidit; id est, non efficit ut non sint Judaei, certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti: nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut jam non inveniatur Cain, nec exeat a facie Dei, nec habitet in terra Naid , quod dicitur interpretari Commotio. Contra quod malum, Deus rogatur in Psalmo, Ne dederis in motum pedes meos (Psal. LXV, 9); et, Manus peccatorum non moveant me (Psal. XXXV, 12); et, Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero (Psal. XII, 5); et, Dominus a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8); et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes qui exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis ejus. Unde dicitur in quodam psalmo: Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Sed vide quid sequitur: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Unde intelligitur omnem animam participatione lucis Dei, non per se ipsam, esse pulchram, et decoram, et virtute pollentem. Quod et isti Manichaei si considerarent et intelligerent, non in tantam blasphemiam caderent, putando se esse naturam et substantiam Dei. Sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intelligunt: nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se converterent, id est, sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum; atque ita per gratiam Dei eidem peccato dominarentur. Nunc vero et ipsi et omnes qui diversis erroribus contumaces, resistendo veritati exeunt a facie Dei, sicut Cain, sicut Judaei perditi, habitant in terra commotionis, id est, in perturbatione carnali, contra jucunditatem Dei, hoc est contra Eden (Gen. IV, 16), quod interpretatur Epulatio, ubi est plantatus paradisus. Jam caetera pauca de multis breviterque perstringam, ne propositum operis hujus et responsionis meae nimia longitudine sermonis impediam.