- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
Gemens et tremens eris in terra. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat timore sub innumerabilibus populis Christianis? Ideoque respondit Cain et dixit: Major est causa mea, si ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram; et erit, omnis qui invenerit me, occidet me. Vere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam, quam illam quod ei terra non dat virtutem suam, ne spiritualiter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondi a facie Dei, id est, iratum habere Deum, grave non putat, nisi ne inveniatur et occidatur. Carnaliter sapit tanquam operans terram, cujus virtutem non accipit. Sapere autem secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 6). Quam ille non intelligens, amisso regno gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondet Deus? Non sic, inquit; sed omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet: id est, non sic quomodo dicis; non corporali morte interibit genus impium carnalium Judaeorum. Quicumque enim eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet; id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi: ut hoc toto tempore quod septenario dierum numero volvitur, quia non interit gens Judaea, satis appareat fidelibus Christianis, quam subjectionem meruerint, qui superbo regno Dominum interfecerunt.