CAPUT XI.

Dicit Deus ad Cain: Et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi: gemens et tremens eris in terra (Gen. IV, 9-12). Non dixit, Maledicta terra; sed, Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Judaicus infidelis a terra, id est, ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum, de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub Lege; ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut eum intelligeret et ostenderet Ecclesia maledictum, dicente Apostolo, Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt Legis (Galat. III, 10). Deinde cum dixisset, Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua; non dixit, Quoniam operaberis eam; sed ait, Quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi. Unde non est necesse eamdem terram intelligere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu ejus: sed ideo maledictus intelligitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adjiciet virtutem suam dare illi; id est, ideo populum Judaeorum maledictum agnoscit et  ostendit Ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha: quae omnis terrena operatio habet occultam virtutem intelligendae gratiae Christi, quae non datur Judaeis in impietate et infidelitate perseverantibus, quia Novo  Testamento revelata est; et non transeuntibus ad Dominum, non eis aufertur velamen, quod in lectione Veteris Testamenti manet, quia in solo Christo evacuatur, non ipsa lectio Veteris Testamenti, quae habet absconditam virtutem, sed velamen quo absconditur (II Cor. III, 14-16). Unde Christo in cruce passo  velum templi conscissum est (Matth. XXVII, 51), ut per Christi passionem revelentur secreta sacramentorum fidelibus, ad bibendum ejus sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. Propterea populus ille, sicut Cain, adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem Legis carnaliter, quae non ei dat virtutem suam, quia in ea non intelligit gratiam Christi. Propterea et in ipsa terra quam Christus portavit, id est, in ejus carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec eis dedit eadem terra virtutem suam, quia non justificati sunt virtute resurrectionis ejus, qui resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25): quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei, sicut dicit Apostolus (II Cor. XIII, 4). Haec ergo est virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens, eis a quibus erat crucifixus apparuit; tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens  eadem terra fructum virtutis suae: Quoniam operaberis, inquit, terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal