CAPUT X.

Interrogat Deus Cain, non tanquam ignarus eum a quo discat, sed tanquam judex reum quem puniat, ubi sit frater ejus. Respondet ille nescire se, nec ejus se esse custodem. Usque adhuc quid nobis respondent Judaei, cum eos Dei voce, hoc est, sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? Fallax enim Cain ignoratio, Judaeorum est falsa negatio. Essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire voluissent. Nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain, Numquid ego custos sum fratris mei? Dicit Deus ad Cain: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur, Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal