- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur; ita Novi Testamenti fides ex innocentia gratiae Deum laudans, Veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur: quia etsi ante Judaei recte illa fecerunt; in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente jam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non distinxerunt. Dixit enim Deus ad Cain: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Qui si obtemperasset Deo dicenti, Quiesce; ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius; ad se convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo: ac sic adjutus indulgentiae gratia, ipse peccato suo dominaretur; non illo sibi dominante servus peccati, fratrem occideret innocentem (Gen. IV, 3-8.). Sic et Judaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissionem agnoscentes, audirent Christum dicentem, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 12, 13); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36): ad se convertissent peccatum suum in confessione, sicut in Psalmo scriptum est, medico dicentes, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. Nunc autem ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 3), elati de operibus Legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt: et regnante peccato in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Id. VI, 12), offenderunt in lapidem offensionis (Id. IX, 32), et exarserunt odio adversus eum, cujus opera videntes Deo accepta esse, doluerunt, illo qui caecus natus jam videbat, sibi dicente, Scimus quia peccatores Deus non exaudit; sed qui eum coluerit, et voluntatem ejus fecerit, hunc exaudit (Joan. IX, 31): tanquam hoc eis diceret, Super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. Itaque occiditur Abel minor natu a fratre majore natu: occiditur Christus caput populi minoris natu a populo Judaeorum majore natu: ille in campo, iste in Calvariae loco.