- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Sex diebus in Genesi consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit (Gen. II, 1, 2). Sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum, Dei opera insigniunt: quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta, inde usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi; sexta, quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium; septima vero intelligitur in requie sanctorum, non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem pauperem dives ille, cum apud inferos torqueretur (Luc. XVI, 23); ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est. Sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem Dei (Gen. I, 27): sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in novitate mentis, secundum imaginem ejus qui creavit nos, sicut dicit Apostolus (Coloss. III, 10). Fit viro dormienti conjux de latere (Gen. II, 22): fit Christo morienti Ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit (Joan. XIX, 34). Vocatur Heva vita et mater vivorum, quae de viri sui latere facta est: et dicit Dominus in Evangelio, Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Id. VI, 53). Et omnia quae illic leguntur enucleate minutatimque tractata, Christum et Ecclesiam praeloquuntur, sive in bonis Christianis, sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus, Adam qui est forma futuri (Rom. V, 15); et illud, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse Patrem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7): reliquisse etiam matrem synagogam Judaeorum, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae Ecclesiae, ut in pace Novi Testamenti essent duo in carne una? Quia cum sit Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possemus.