- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Quis autem potest, non dico una brevi responsione, quales in hoc opere habere coarctamur, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia Prophetarum Hebraeorum, de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo? quandoquidem omnia quae illis continentur Libris, vel de ipso dicta sunt, vel propter ipsum. Sed propter exercitationem quaerentis, et delectationem invenientis, multo plura ibi per allegorias et aenigmata, partim verbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. Verumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non comprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. Quanquam et ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita conjungunt in contestatione Christi voces suas, ut cujusvis obtusi surditas erubescat.