CAPUT VI.

Hic forte dicant, Ostende nobis ubi sit Christus ab Israelitis Prophetis praenuntiatus. Quasi parva sit ista auctoritas, qua dicunt Apostoli ea quae in Hebraeorum Prophetarum litteris legimus, in Christo esse completa: vel quod dicit ipse Dominus, de se illa esse conscripta. Proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intelligit: non Apostoli aut  Christus aut sancti codices mentiuntur. Verumtamen ut multa non colligam, et hoc unum commemorem, quod eodem loco Apostolus consequenter dicit: Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 6-8). Quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen. XXVI, 4)? Nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat Apostolus dicens, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16); fortasse aliquis non tam impudenter nollet hoc credere, antequam videret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. Nunc vero cum hoc impleri videamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes jam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum millia, In semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut vel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere; vel de isto vero Christo Prophetias Hebraeas cujus gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal