CAPUT V.

Nos autem illis non tanquam ejus Christi qui fallax fuit, sed ejus qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. Habemus enim Christum verum atque veracem, praedictum a Prophetis, praedicatum ab Apostolis, praedicationis suae testimonia ex Lege et Prophetis adhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. Quod Paulus brevissime verissimeque complexus est, dicens: Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 21). Quos Prophetas, nisi Israelitas, quorum esse apertissime dixit, et Testamenta, et Legis constitutionem, et promissiones (Id. IX, 4)? De quo promissiones, nisi de Christo? Quod breviter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam (II Cor. I, 20). Dicit mihi Paulus, Israelitarum esse Legis constitutionem. Dicit etiam: Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Dicit etiam de Christo loquens, Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo etiam: et tu mihi dicis, Israelitas de Christo nihil praedixisse Prophetas! Quid igitur restat, nisi ut eligam utrum Manichaeo credam, fabulam vanam et longam contra Paulum narranti; an Paulo praemonenti, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal