- Tabla de Contenidos
CAPUT IV.
Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum quem praedicaverunt Apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cujus falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur; nisi quod impudenter sibi credi volunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur; contigit eis quod de ipsis infidelibus Judaeis dicit Apostolus, Cum legitur Moyses, velamen est super cor eorum: neque enim aufertur hoc velamen, per quod non intelligunt Moysen, nisi transierint ad Christum: non qualem ipsi finxerunt, sed qualem Patres Hebraei prophetaverunt. Sic enim idem apostolus ait: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen (II Cor. III, 15, 16). Neque enim mirum est quod resurgenti Christo, et dicenti, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me, nolunt isti credere: quandoquidem Christus ipse narravit, quid Abraham dixerit immisericordi cuidam diviti, cum apud inferos torqueretur, et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum. Hoc enim ei dictum est: Habent ibi Moysen et Prophetas, audiant illos. Et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, verissime responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent (Luc. XVI, 27-31). Quapropter isti non audientes Moysen et Prophetas, non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. Quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? Nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt?