- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Veritatem, inquit, dico in Christo, non mentior, contestante mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum est adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legis constitutio, et obsequium, et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 1-5). Quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari? Quae est enim adoptio Israelitarum, nisi per Filium Dei? unde ad Galatas dicit: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5). Et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: Quid ergo amplius est Judaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei (Rom. III, 1, 2). Quaerant isti quae sint eloquia Dei credita Judaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum Prophetarum. Jam vero Testamenta cur dixit ad Israelitas praecipue pertinere, nisi quia et Vetus Testamentum illis datum est, et Novum in Vetere figuratum? Legis autem constitutionem, quae Israelitis data est, non intelligentes ejus dispensationem, quia jam non vult nos Deus esse sub Lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent imperitia furiosa. Cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israelitarum excellentiam, etiam hoc enumeravit, quod eorum sit Legis constitutio. Quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur. Si autem Christum non praedicaret, non ipse Dominus diceret, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46): nec post resurrectionem sic ei attestaretur, dicens, Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44).