- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus verbis id agit Faustus, ut Prophetas Hebraeos neque quidquam de Christo praenuntiavisse, neque si praenuntiaverunt, eorum testimonia nobis prodesse, neque illos ipsos ex eorumdem testimoniorum dignitate vixisse credamus. Nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia, et quantum per ea nobis ad fidei veritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque vixisse. In hac tripartita disputatione, illud quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis omnibus Libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum: sed hujus hominis levitatem gravissimo auctoritatis pondere conteram. Ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur Apostolos. Apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tanquam ex adversa voce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit, Et maxime (Supra, lib. 11), quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, servus Jesu Christi, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 1-3). Quid vult amplius? Nisi forte hoc de aliis aliquibus Prophetis, non de nostris Hebraeis dictum velit intelligi? Sed quanquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen Filio Dei promissum est Evangelium, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; in quod Evangelium segregatum se dicit Apostolus: istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc Evangelium credimus Filium Dei factum ex semine David secundum carnem; tamen apertiora cognoscant, quibus evidentissimum Prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum Apostolum, cujus auctoritate superborum istorum colla frangantur.