- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Cur non accipitis Prophetas? Imo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus Prophetas accipere. Propter testimonia, inquis, quae de Christo praefati sunt. Ego quidem nulla inveni, quamvis attentius eos et curiosissime legerim. Sed tamen et hoc enervis fidei confessio est, in Christum sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi vos docere soletis, idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. Quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, indiciis eam ac testibus fulciendo, et hoc Judaeis? Aut si prima vobis sententia displicet, idcircoque transitis in alteram; quis fidelior vobis esse testis debet, quam Deus ipse de Filio suo, qui non per vatem, nec per interpretem, sed ultro coelitus erupta voce, cum eum mitteret ad terram dixit: Hic est Filius meus, dilectissimus, credite illi (Matth. III, 17, et Luc. IX, 35). Necnon et ipse de se, A Patre meo processi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI, 28): atque multa alia hujusmodi. Ad quae ringentes Judaei, Tu de te testificaris, dicebant; testimonium tuum non est verum. Quibus ipse, Etsi ego testificor de me, testimonium meum verum est, quia non sum solus. Nam et in Lege vestra scriptum est, Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me qui me misit Pater (Id. VIII, 13-18): non dixit, Prophetae. Ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium vocat, Si mihi non creditis, dicens, operibus credite (Id. X, 38). Non dixit, Si mihi non creditis, Prophetis credite. Quapropter nos testimoniis de Salvatore nostro nullis egemus: exempla tantum vitae honestae, et prudentiam ac virtutem in Prophetis quaerimus, quorum nihil in Judaeorum fuisse vatibus, quia te non latuerit sentio: siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non improvide, nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus, in sola transiluisti praesagia; oblitus utique scriptum esse, nunquam vindemiar uvam de spinis, nec de tribulis ficus (Matth. VII, 16). Quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, qua quaeris cur non accipiamus Prophetas. Alioquin nihil eos de Christo prophetasse, abunde jam parentum nostrorum libris ostensum est. Ego vero illud adjiciam, quia si Hebraici vates Christum scientes et praedicantes, tam flagitiose vixerunt, jure et in ipsos dici poterit, id quod Paulus de Gentium sapientibus contestatur: Quia cum cognovissent Deum, non ut Deum clarificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 21). Vides ergo non esse magnum magna cognovisse, nisi ex eorum vixeris dignitate.