CAPUT VIII.

Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat. Charitas, inquit, Christi compellit nos; judicantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus. Certe jam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud praecessit, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei vivant, nisi ut secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae jam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui jam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus noverat,  propter spem futurae immortalitatis, in cujus exspectatione vivebant, quae in Christo jam non spes, sed res erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, jam tamen non noverat; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re, jam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum (II Cor. V, 14-18). Omnis ergo nova creatura, id est, populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet jam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo: et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum jam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53): quod jam factum est in Christo, quem secundum rem, jam non noverat Paulus secundum carnem: eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, etcum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo; cujus gratia sumus salvi facti. Quod enim hic dixit, Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios, Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit, Cujus gratia salvi sumus facti; jam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur, et tanquam perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. Certe enim in coelestibus Christus jam sedet, nondum autem nos: sed quia spe certa, quod futurum est, jam tenemus, simul sedere nos dixit in coelestibus, nondum in nobis, sed jam in illo. Namque ne putares jam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tanquam perfectum sit, atque ut intelligas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II, 4-7). Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti (Rom. VII, 5). Ita enim dixit, Cum essemus in carne, quasi jam non essent in carne: quod ita intelligitur, Cum essemus in spe rerum carnalium: quando lex, quae impleri non potest nisi per charitatem  spiritualem, ad hoc super eos erat, ut per praevaricationem abundaret delictum; ut postea revelato Novo Testamento, per indulgentiam, superabundaret gratia (Rom. VII, V, 20). Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subjecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Id. VIII, 8, 9). Id est, qui in spe carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritualium, id est, regni coelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spirituale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Si ergo neminem eorum jam noverat secundum carnem Apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe  rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent; quanto expressius de Christo diceret quod eum jam non noverat secundum carnem, in cujus corpore etiam re ipsa jam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant? Quanto ergo melius, quanto religiosius divinae Scripturae ita tractantur, ut discussis omnibus concordare inveniantur, quam deficiente homine in quaestione quam solvere non potest, tanquam verae in parte acceptentur, et tanquam falsae in parte damnentur? Quia et cum esset parvulus Apostolus, et ea quae parvuli erant, saperet (I Cor. XIII, 11) quanquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritualis, qualis jam erat cum scriberet quae ad Ecclesiarum aedificationem, non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal