- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Nam quod Filius Dei ex semine David homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit, et aliae sanctae Scripturae apertissime praedicant. Quod vero dicit, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus; ea ipsa circumstantia Scripturae loci ejus satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quae jam in ipso homine mediatore Christo Jesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tanquam jam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit secundum carnem, sicut jam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens, Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39); sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi, quae tunc non erit in nobis, sicut jam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur, et diceret, quod jam supra commemoravi, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit, Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, id est, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 50-53): jam secundum id quod carnem, non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus, posteaquam resurrexit, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; et hoc verum est quod ait Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam, quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur: hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc jam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret: sed nunc jam non novimus; quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est cum ait, Noveramus Christum secundum carnem, si Christus nunquam fuit secundum carnem: nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit, Putabamus Christum secundum carnem; sed, Noveramus. Verumtamen ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum, ut pro eo quod est, putabamus, diceret, Noveramus: illud miror non attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc jam non se nosse Christum secundum carnem; nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem. Neque enim de solo Christo id volens intelligi, posset dicere, Neminem novimus secundum carnem: sed quia illorum secum vitam futuram tanquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur, Amodo, inquit neminem novimus secundum carnem; id est, tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo jam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Nondum utique resurreximus sicut Christus; sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, jam nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Quis autem non intelligat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non jam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tanquam jam data esset eadem salus, salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Sicut ergo hic non dixit, Salvi futuri sumus; sed, Amodo jam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe, Spe enim, inquit, salvi facti sumus: sic et quod ibi dictum est, Amodo neminem novimus secundum carnem; nondum in re, sed in spe intelligitur: quia spes nobis in Christo est, quia in illo jam completum est quod nobis promissum speramus. Ille quippe jam resurrexit, et mors ei ultra non dominabitur. Quem et si noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset; inerat quippe in ejus corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat Apostolus: sed jam nunc non novimus; illud enim ejus mortale jam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem jam caro appellari non possit.