- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod alibi scriptum est, Filium Dei ex semine David, alibi autem, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus: et si non utrumque ex unius Apostoli Litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus, aut Isaias, aut alius quisquam Apostolorum, sive Prophetarum; quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tanquam uno ore dicta, justissima et prudentissima pietate credantur, et serenissimo intellectu inveniantur, et solertissima diligentia demonstrentur; non liceret de alterutro dubitare. Proinde, quia ex apostoli Pauli canonicis, id est, vere Pauli Epistolis, utrumque profertur, et non possumus dicere, aut mendosum esse codicem, omnes enim latini emendati sic habent; aut interpretem errasse, omnes enim graeci emendati sic habent: restat ut tu non intelligas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quaereres, posses invenire quomodo ista perscrutata dilucescant.