CAPUT V.

De his enim libris dici potest, aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori, et ad dignoscendum difficiliori veritati, quod aut sic remanserit, aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Inter hos enim sumus, quibus idem apostolus dicit: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 15). Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimiretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris  excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi Testamenti, quae Apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes Ecclesiarum, tanquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus. Ibi si quid velut absurdum moverit, non licet dicere, Auctor hujus libri non tenuit veritatem: sed, aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis. In opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illae sacratissimae canonicarum Scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas, longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte propterea dissonare putantur a vero, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorve judicium, quo vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit: et ideo cuncta ejusmodi nisi vel certa ratione, vel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur sive omnino ita esse, sive fieri potuisse quod vel disputatum ibi est, vel narratum; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. In illa vero canonica eminentia sacrarum Litterarum, etiamsi unus propheta, seu apostolus, aut evangelista aliquid in suis Litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare quod verum sit: alioquin nulla erit pagina, qua humanae imperitiae regatur infirmitas, si Librorum canonicorum saluberrima auctoritas, aut contempta penitus aboletur, aut interminata confunditur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal