- Tabla de Contenidos
CAPUT IV.
Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam, et scribentem ad Corinthios, emendasse quod scripserat ad Romanos; aut omnino non scripsisse, quod tanquam ejus profertur, Filium Dei ex semine David secundum carnem. Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest, inquit, utrumque verum esse, et quod in Epistola est ad Romanos, De Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3); et quod ait ad Corinthios, Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Restat ergo ut nos demonstremus quam possit utrumque verum esse, et quam sibi haec duo non sint contraria. Unum quippe eorum non esse Pauli, nullo modo possumus dicere; quia nulla in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur, factus, sed, natus ex semine David, cum graeca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam transferre voluit dicendo, natum, latinus interpres: tamen Christum ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. In hoc autem Paulum aliquando errasse, et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. Quod etiam ipse Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur; maluitque dicere, Pauli Epistolam aliorum falsitate corruptam, quam ipsius errore vitiosam.