- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem (Rom. I, 3), omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tanquam interrogantem et dicentem, Accipis apostolum Paulum? respondit, Et maxime. Cur enim non potius respondit, Et minime; nisi quia fallax, aliud quam id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum: de quo item dicit, Factus est primus homo Adam in animam viventem. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de coelo , quem dicit etiam novissimum Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 47, 45), quem dicit factum ex semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 4, 5); de quo ad Timotheum dicit, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8); in cujus exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens, Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus est pro peccatis nostris; secundum Scripturas; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post infert quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 3, 4, 12)? Iste autem, qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet, Et maxime, haec omnia negat: nec Jesum ex semine David vult accipere, nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem. Paulus appellat; sed more Scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt: sicut in Genesi de Eva scriptum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit, nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit (Luc. XXIV, 39, 40, et I Cor. XV, 5): nec ipsam carnem nostram resurrecturam, in corpus spirituale mutatam , sicut apertissime idem apostolus dicit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Unde discernens inter corpus animale et spirituale, contexuit quod jam commemoravi de primo Adam et de novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intelligi voluit, quae tunc in resurrectione justorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tanquam alia tunica ponatur, et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum in melius commutabitur: sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita, et alia sumpta, sed ipsa quae fuerant, in melius clarificata sunt (Matth. XVII, 2): sequitur et contexit dicens, Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur, In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Adhuc forte dicant, non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione immutari, sed secundum animam: cum Apostolus hoc non proposuerit unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa ejus indicat propositio, Sed dicet aliquis, inquit, Quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore veniunt? Hic jam consequenter tanquam digito ostendit unde loqueretur, et subjecit dicens, Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53). Haec ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo Paulus dicit, Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17), iste corruptibilem praedicet; quandoquidem substantiam ejus atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente corrumperetur, et ut caeterae consuleretur, ex parte corruptam, detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat, Maxime; et inveniatur, minime?