- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, quia ubi sic manifesta veritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis verbis sanctarum Scripturarum, exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium quod prolatum est, falsum esse respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem! Usque adeo invicta sunt, quae adversus vos de divinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud quod dicatis, nisi eos esse falsatos. Quae jam auctoritas litterarum aperiri, quis sacer liber evolvi, quod documentum cujuslibet scripturae ad convincendos errores vestros exseri potest, si haec vox admittitur, si alicujus ponderis aestimatur? Aliud est ipsos libros non accipere, et nullo eorum vinculo detineri, quod Pagani de omnibus Libris nostris, quod Judaei de Novo Testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, vel de iis qui appellantur apocryphi: non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati, de nescio quo secreto, nescio quorum praesumptione prolati sunt: aliud est ergo auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri, et aliud est dicere, Iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit, et ista epistola ipsius est, sed in ea ipsa hoc ejus est, hoc non est ejus. Ubi cum ex adverso audieris, Proba; non confugias ad exemplaria veriora, vel plurimum codicum, vel antiquorum, vel linguae praecedentis unde hoc in aliam linguam interpretatum est: sed dicas, Inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es ergo regula veritatis? quidquid contra te fuerit, non est verum? Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat, Imo illud quod pro te sonat, falsum est; hoc autem quod contra te est, verum est? quid acturus es, nisi forte alium librum prolaturus, ubi quidquid legeris, secundum tuam sententiam possit intelligi? Hoc si feceris, non de aliqua ejus particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem, Falsus est. Quid ages? quo te convertes? quam libri a te prolati originem, quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc facere conaberis, et nihil valebis: et vides in hac re quid Ecclesiae catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie, et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide exemplarium quaestio verteretur, sicut in nonnullis, quae et paucae sunt, et sacrarum Litterarum studiosis notissimae sententiarum varietates; vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeavit, nostra dubitatio dijudicaretur, vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, aut vetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta varietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quaerunt, qui quod eos movet in Scripturis sanctis, tanta auctoritate firmatis, invenire volunt, ut habeant unde instruantur, non unde rixentur.