CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? Et maxime. Cur ergo non credis Filium Dei ex semine David natum secundum carnem (Rom. I, 3)? Non equidem crediderim Apostolum Dei contraria sibi scribere potuisse, et modo hanc, modo illam de  Domino nostro habuisse sententiam. Sed quia vobis ita placet, qui nunquam sine stomacho auditis aliquid esse in Apostolo cauponatum, ne hoc quidem nobis sciatis esse contrarium Si quidem haec vetus videatur esse et antiqua opinio Pauli de Jesu, cum eum et  ipse David filium putaret, ut caeteri: quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat, scribensque ad Corinthios: Nos, inquit, neminem novimus secundum carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula, e quibus unum perhibet Jesum filium David secundum carnem, alterum vero jam se neminem nosse secundum carnem. Quae si utraque sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi; aut unum ipsorum non erit Pauli. Prosequitur denique: Itaque, inquit, si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 16, 17). Vides ergo eum veterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est, Jesum credidisse ex semine David secundum carnem: novam vero hanc secundam et permanentem, qua neminem jam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi: Cum essem, inquit, parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: cum autem factus sum vir, quae parvuli erant deposui  (I Cor. XIII, 11). Quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes confessionem, veterem illam ac deteriorem projicimus? Aut si vobis secundum quod ad Romanos scribit, credere cordi est; nobis quare licitum non sit, secundum quod ad Corinthios dogmatizare? Quamvis et hoc ad duritiam vestram ita responderim. Alioquin absit Apostolum Dei, quod aedificavit, unquam destruere, ne se ipse praevaricatorem constituat, ut contestatus est (Galat. II, 18). Verumtamen si ejus est et prior illa sententia, nunc emendata est: sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid unquam, ipsius non est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal