CAPUT III.

Certe Faustus dixit, turbari nos posse, si nobis Judaei dixerint: Quare tenetis Vetus Testamentum, cujus praecepta non observatis? Quibus nos,  ejusdem Scripturae venerata atque servata auctoritate respondemus. Vos quid respondetis, cum vobis dicitur: Quare tenetis evangelicos Libros, quorum vos ad decipiendos imperitos confingitis sectatores; et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis viribus oppugnatis? Certe videtis vos potius de Novo Testamento, quam nos de Vetere objectis respondere non posse. Omnia enim quae in Vetere scripta sunt, nos et vera esse dicimus, et divinitus mandata, et congruis temporibus distributa. Vos autem cum vobis objecta fuerint, quae in libris Novi Testamenti scripta sunt, nec accipiuntur a vobis, deficientes in respondendo, et manifesta veritate faucibus pressis, anhelitu saucio dicitis esse falsata. Quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? vel potius quid aliud possent putere confossa cadavera mortuorum? Et tamen confessus est Faustus, non concupiscere aliena, non solum se ex Novo Testamento, sed etiam ex Vetere didicisse: quod certe a suo Deo non posset discere. Ille quippe, si non concupivit alienum, quare super terram tenebrarum, ubi nunquam fuerunt, nova saecula construxit? An dicturus est: Prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupivit, quod ab illa erat alienum? Ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? An angustum antea fuerat regnum lucis? Optandum igitur erat bellum, ut acquireretur de victoria latitudo regnandi. Quod si bonum est, et ante potuit concupisci: sed exspectabatur ut gens hostilis in bellum prior erumperet, quo quasi justius expugnaretur. Si autem non est bonum, quare inimico victo, super alienam terram crescere voluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus, plena felicitate vixisset? Sed utinam vere isti haec ipsa praecepta vitae agendae, quorum est unum, ne concupiscamus alienum, vellent ex illis Litteris discere: profecto mansuescerent, et mites intelligerent etiam illa praecepta vitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori observanda congruisse. Nos autem quomodo Vetus Testamentum tanquam alienum concupiscimus, cum ea legamus quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit? Puto quod non concupiscit alienum, qui hoc legit quod scriptum est propter ipsum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal