CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe vana repetere istum non pudet, sed eadem saepe, quamvis vera, respondere me piget. Quisquis itaque etiam adversus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat (Lib. 6, cap. 2). Judaeo autem dicenti mihi, Cur tenes Vetus Testamentum, cujus praecepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis Libris praecepta vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem: sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie Vetus dicitur Testamentum. Quamvis enim mihi aeterna speranda revelata sint; et illa tamen attestantia lego, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Itaque si audistis quid respondeamus Judaeis, audite et quid objiciamus Manichaeis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal