- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Cur non accipis Testamentum Vetus? Quia et ab ipso hoc, et ex Novo didicimus, aliena non concupiscere. Quid autem, inquis, alienum habet Testamentum Vetus? Imo quid habet non alienum? Divitias promittit, et ventris saturitatem, et filios et nepotes, vitamque longam, et cum his Chananitidis regnum: sed omnia haec circumcisis et observantibus sabbata, et immolantibus sibi, et abstinentibus a porcina, et hujusmodi caeteris: quae quia ego negligo, et Christianus omnis, ut inepta scilicet, et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit, ad me jam spectare cognosco: memorque quia sit mandatum, Non concupisces aliena (Exod. XX, 17; Rom. VII, 7), Judaeis bona sua habere, libens volensque permisi, solo scilicet Evangelio et regni coelorum splendida haereditate contentus. Nam ut Judaeo, si sibi Evangelium usurparet, jure increpitans dicerem, Improbe, quid tibi cum eo est, cujus praecepta non servas? sic vereor ne mihi eadem Judaeus increpitet, tenenti Testamentum Vetus, cujus mandata contemnam.