CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Cur ergo Apostolus, quem dicis relicto Judaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christum credere noluerunt; et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum, tanquam oleastrum gentes insertas, ut fierent participes pinguedinis oleae? Nam cum de Judaeorum lapsu admoneret Gentes ne superbirent, ita locutus est: Vobis enim, inquit, dico Gentibus, quamdiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum glorifico, si quo modo ad aemulationem provocare potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Si rejectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit assumptio, nisi vita ex mortuis? Si autem delibatio sancta est, et conspersio; et si radix sancta est, et rami: quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis, et socius radicis factus es et pingueainis oleae, noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. Dicis ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. Bene. Incredulitate fracti sunt. Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate: alioquin  et tu excideris. Et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 13-26). Videtis ergo vos, qui in ista inseri radice non vultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et impius populus Judaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. Nam quid, nisi oleastrum Gentium sapit, adorare solem et lunam? Nisi forte propterea vos jam non putatis esse in oleastro Gentium, quia spinas novi generis addidistis, et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed perverso corde finxistis? Inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet Apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. Inde se quippe liberatum dicit, cum se a Judaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice, atque in illa arbore, praedicatus est: in quem venientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi: quibus ne superbiant, dicitur, Noli altum sapere, sed time: nam si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: Et ipsi si non permanserint in incredulitate, inserentur: votens est enim Deus iterum inserere illos. Nam si tu ex naturali excisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis illi qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Ecce unde etiam ipse gloriatur, a fractura liberatus, et radicis pinguedini redditus. Qui ergo in vobis sunt, quos inde fregit impietas, redeant, et rursus inserantur. Qui autem nunquam ibi fuerunt, veniant a naturali sterilitate praecisi, participes fecunditatis futuri.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal