CAPUT XXIV.

Quem autem non excitet, quem non vel informet, vel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honoraverunt, quamvis aversi; velut quibus factum sceleratae vineae displicuerit? Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem. Quanquam enim sit Deus omnium gentium, quodam modo tamen proprio vocabulo et in ipsis jam Gentibus dicitur Deus Israel. Et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japheth? In populo enim Gentium totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc prorsus, hoc praenuntiabatur, cum diceretur: Latificet Deus Japheth, et habitet in domibus Sem (Gen. IX, 26, 27). Videte, Manichaei, videte; ecce in conspectu vestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat Deus Japheth. Videte si non habitet in domibus Sem, id est, in Ecclesiis, quas filii Prophetarum Apostoli construxerunt. Audite quid dicat Paulus jam fidelibus Gentibus: Qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Per haec verba ostenditur quod nondum habitabat Japheth in domibus  Sem. Sed paulo post quemadmodum concludat advertite. Igitur jam, inquit, non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu (Ephes. II, 12, 19, 20). Ecce quomodo dilatatur Japheth, et habitat in domibus Sem. Et tamen Epistolas Apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. Ubi et vos ipsos deputaverim, nisi in illa maledicta medietate cui non est lapis angularis Christus? Quia nec in illo pariete vos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et Apostoli; nec in isto qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex caeteris Gentibus, in eamdem unitatem fidei, tanquam in pacem anguli  concurrentes. Sed et omnes qui quoslibet nostri canonis Libros accipiunt et legunt, ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eamdem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice velant, sed sine scientia pietatis et charitatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus; quamvis inter se dissentiant, et Judaei ab haereticis, et ipsi haeretici alii ab aliis, una tamen conditione servitutis, vel ad aliquam attestationem, vel ad aliquam probationem utiles sunt Ecclesiae. Nam et de haereticis dictum est: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). Ite nunc, et objectate calumnias veteribus Litteris sacris; hoc agite, servi Cham; ite, quibus viluit nudata caro ex qua nati estis: neque enim esset unde vos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus sicut a Prophetis praenuntiatus est, venisset in mundum, bibisset de vinea sua calicem illum qui transire non potuit, dormisset in passione sua, tanquam in ebrietate stultitiae, quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum Dei consilium, fortior hominibus, quam nisi Dei Verbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et vos gloriamini, non esset in terris. Verum hoc agite, ut dixi; irridenter prodite quod nos reverenter honoremus: utatur vobis Ecclesia tanquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. Usque adeo nihil, quod vel habitura vel passura erat, Prophetae illi tacuerunt, ut et vos ibi locis vestris inveniamus, in vanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili  autem ad probatos manifestandos.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal