CAPUT XXII.

Jam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati Apostolorum. Nam Litteras istorum istas esse tam certum est, quam illas illius. Quis autem Manichaeum Apostolis comparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit Apostolos, separat? Aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis adversas, quis unquam sapuit in verbis Christi, nisi qui non sapit verba Christi? Apostoli ergo tanquam discipuli veritatis, nativitatem Christi praedicant passionemque veracem: Manichaeus autem jactat se inducere in omnem veritatem, et vult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem. Isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum: ille Deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum. Isti pro carne Christi infante  sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum: ille non carnis, sed ipsius divinae substantiae membrum, omnibus daemonibus immolandum, naturae adversae gentis illatum. Isti Christum exempli praebendi causa baptizatum in Jordane: ille Deum ipsum per seipsum in tenebrarum contaminatione submersum, nec totum emersurum, sed quod ejus mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum. Isti carnem Christi a daemonum duce tentatam; ille partem Dei a daemonum gente possessam: et isti quidem illam tentatam, ut doceret resistere tentatori; ille illam possessam, ut patri non possit restitui, nec victori. Denique Manichaeus ex doctrina daemoniorum aliud annuntiat, ut quasi eminentior sit: Apostoli vero ex doctrina Christi commendant, ut quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit (Galat. I, 8, 9).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal