- Tabla de Contenidos
CAPUT XXI.
Hic jam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus Apostolorum esse istas Litteras; breviter vobis respondemus, inde nos scire, unde et vos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. Si enim et hinc vobis aliquis moveat quaestionem, et scrupulum contradictionis impingat, dicens libros quos profertis Manichaei, non esse Manichaei; quid facturi estis? Nonne potius ejus deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta connexionis et successionis serie confirmatam, impudentiam hujus vocis emittat? Sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei, et omnino ridendus est qui ex transverso veniens tanto post natus, litem vobis hujus contradictionis intenderit; ita certum est Manichaeum vel Manichaeos esse ridendos, aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati, a temporibus Apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae, audeant tale aliquid dicere.