CAPUT XX.

Sed, inquis, propterea credidi quae non mihi ostendit, quia duas naturas, boni scilicet et mali, mihi in hoc ipso mundo evidenter ostendit. At hoc ipsum est, infelix, unde decepta es: quia sicut in illa Scriptura evangelica, ita in hoc mundo nihil mali putare potuisti, nisi quo tuus carnalis sensus offensus est, sicut serpentem, ignem, venenum, et similia; nec aliquid boni, nisi quod eumdem tuum carnalem sensum aliqua jucunditate permulsit, sicut saporum jucunditas, et odorum suavitas, et lucis hujus aspectus, et si quid aliud vel auribus, vel oculis tuis, vel naribus, vel palato, vel palpatui  similiter forte blanditum est. At si universam creaturam ita prius aspiceres, ut auctori Deo tribueres, quasi legens magnum quemdam librum naturae rerum; atque ita si quid ibi te offenderet, causam te tanquam hominem latere posse potius crederes, quam in operibus Dei quidquam reprehendere auderes; nunquam incidisses in sacrilegas nugas et blasphema figmenta, quibus, non intelligens unde sit malum, Deum implere conaris omnibus malis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal