CAPUT XIX.

His autem exceptis, et testimoniis ex Veteri Testamento quae illis inserta sunt Litteris, caetera vos secundum id quod Faustus loquitur, fatemini accipere, et praecipue crucis ejus mysticam fixionem, qua passionis animae vestrae vulnera demonstrantur. Deinde, inquit, praecepta salutaria ejus, et parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Videtis ergo id vos agere, ut omnis de medio Scripturarum auferatur auctoritas, et suus cuique animus auctor sit, quid in quaque Scriptura probet, quid improbet; id est, ut non auctoritati Scripturarum subjiciatur ad fidem, sed sibi Scripturas ipse subjiciat: non ut ideo illi placeat aliquid, quia hoc in sublimi auctoritate scriptum legitur; sed ideo recte scriptum videatur, quia hoc illi placuit. Quo te committis, anima misera, infirma, carnalibus nebulis involuta? quo te committis? Remove ergo auctoritatem, videamus: remove auctoritatem, redde rationem. Eone ratio tua perducitur, ut nisi Dei natura violabilis corruptibilisque credatur, exitum theatricum longa illa fabula vestra reperire non possit? Postremo unde scis octo esse terras et decem coelos, quod Atlas mundum ferat, splenditenensque suspendat, et innumerabilia talia? unde scis haec? Plane, inquis, Manichaeus me docuit. Sed, infelix, credidisti; neque enim vidisti. Si ergo ad millia fabulosorum phantasmatum, quibus turpiter gravidata  es, te auctoritati ignotissimae et furiosissimae subdidisti, ut ideo haec omnia crederes, quia in illis conscripta sunt libris, quibus miserabili errore credendum esse censuisti, cum tibi nulla demonstrentur; cur non potius evangelicae auctoritati, tam fundatae, tam stabilitae, tanta gloria diffamatae, atque ab Apostolorum temporibus usque ad nostra tempora per successiones certissimas commendatae, non te subdis, ut credas, ut videas , ut discas etiam omnia illa quae te offendunt, ex vana et perversa opinione te offendere: potiusque esse verum, naturam incommutabilem Dei aliquid mortalis assumpsisse creaturae, in qua incommutabiliter permanens, non fallaciter, sed veraciter faceret atque pateretur, quidquid eamdem creaturam facere ac pati, pro generis humani, unde sumpta erat, salute congrueret, quam violabilem et corruptibilem credere Dei naturam, nec inquinatam atque oppressam totam posse liberari atque purgari, sed aeterna globi poena summa Dei necessitate damnari?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal