- Tabla de Contenidos
CAPUT XVIII.
Unde ergo probare poteritis quod a vobis exigitur, Paracletum esse illum a quo didicistis quod evangelica scripta non sunt Apostolorum? Quandoquidem etiam nos probamus non esse Paracletum Spiritum sanctum, nisi qui Jesu clarificato mox venit. Ideo enim nondum erat datus, quia nondum Jesus fuerat clarificatus. Probamus etiam ipsum inducere in omnem veritatem: quia non intratur in veritatem nisi per charitatem; charitas autem Dei, diffusa est, ait Apostolus, in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Docemus etiam non dixisse Paulum, Cum venerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa quae in perceptione vitae aeternae futura est. Hoc enim cum loqueretur, Videmus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 10, 12). Hic certe, nisi aperte insanire volueritis, fatebimini non vos videre Deum facie ad faciem. Non ergo ad vos venit illud quod perfectum est. Hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis Apostolus explicavit: nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit quod etiam Joannes dicit, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2); tunc introducente in omnem veritatem Spiritu sancto, cujus nunc pignus accepimus. Quod autem dictum est, Mundus eum accipere non potest, de iis utique dictum est, qui solent in Scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi, vel impii, vel carnales: de qualibus dicit Apostolus, Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14). De hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt: sicut nec vos aliud sapitis, qui cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia vobis omnia divina finxistis, auctore illo vaniloquo, quem decepti et deceptores Paracletum dicitis. Proinde nullo modo valentes ostendere quomodo sit ille Paracletus, non est unde doceatis firmissima aliqua auctoritate vos comperisse quemadmodum haec scripta evangelica, ex quibus non omnia vultis accipere, non sint Apostolorum Christi. Restat ergo ut dicatis, hoc vos ea ratione comperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent: scilicet quia natus ex virgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia tentatus a diabolo est.