- Tabla de Contenidos
CAPUT XVII.
Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione Paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos venientem, ab ista suspicione prorsus excludant. Quia enim post resurrectionem et ascensionem Domini continuo venturus erat Spiritus sanctus, apertissime dictum est a Joanne: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 39). Si haec itaque causa erat ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Jesus, procul dubio clarificato Jesu, jam causa erat ut statim daretur. Nam et Cataphrygae se promissum Paracletum suscepisse dixerunt, et hinc a fide catholica deviarunt, conantes prohibere quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias quas ille permisit; sub his verbis insidiantes, quia scriptum est de Paracleto, Ipse vos inducet in omnem veritatem: quasi videlicet non omnem veritatem Paulus et caeteri Apostoli docuissent, ac locum Cataphrygarum Paracleto reservassent. Ad hoc et illud traxerunt, quod Paulus ait, Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9, 10): ut scilicet ex parte sciens et prophetans Apostolus dixerit, Quod vult faciat; non peccat si nubat (Id. VII, 36); et ideo perfectum Paracleti Phrygiae hoc evacuaverit. Ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint Ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati; respondent, hinc etiam in se illud esse completum, quod de Paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. Nonne ista sunt, quae etiam vos dicere soletis, Ipse vos inducet in omnem veritatem; et, Cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur; et, Mundus eum accipere non potest (Joan. XIV, 17), de vestro Manichaeo esse praedictum? Et quae tandem poterit haeresis exoriri sub Paracleti nomine, quae non haec omnia verisimiliter sibi audeat coaptare? Numquid enim est haeresis, quae non veritatem se nominet, et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet veritatem; ut et in omnem veritatem se polliceatur inducere, et doctrinam Apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam venerit quod perfectum est, evacuare conetur? Et quoniam tenet Ecclesia, quod vehementius Apostolus commendavit, Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9); cum coeperit aliud annuntians ab universo orbe anathemari, continuo dicat, Hoc est quod scriptum est, Mundus eum accipere non potest?