- Tabla de Contenidos
CAPUT XVI.
Vos ergo jam dicite quare non accipiatis omnia ex libris Novi Testamenti; utrum quia non sunt Apostolorum Christi, an quia pravi aliquid docuerunt Apostoli Christi. Respondetis, Quia non sunt Apostolorum Christi. Nam illa vox altera Paganorum est, qui dicunt Apostolos Christi non recta docuisse. Vos ergo quid dicitis, unde ostenditis Scripturas illas non ab Apostolis ministratas? Respondetis, Quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. Omnino falsissimum est; vos non intelligitis. Nam quidquid tale protulit Faustus, quod vobis ita videretur, ita non esse monstratum est: et quidquid tale a vobis prolatum fuerit, hoc docebimus. Quis autem ferat, lectorem vel auditorem, Scripturam tantae auctoritatis facilius quam vitium suae tarditatis, audere culpare? An hoc dicitis vos Paracletum docuisse, Scripturas istas Apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas? Hoc saltem docete, istum ipsum Paracletum esse, a quo didicistis haec Apostolorum non esse. An dicetis, Ipsum Christus promisit, et misit? Respondetur vobis, Omnino istum Christus nec promisit, nec misit; et simul ostenditur, quando miserit quem promisit. Quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. Unde asseritis personam vestri auctoris, vel potius deceptoris? Respondetis, ex Evangelio vos probare. Ex quo Evangelio? Quod non totum accipitis, quod falsatum esse vos dicitis. Quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum, et tunc producat ad testimonium? Si enim quod vultis ei credimus, et quod non vultis ei non credimus, jam non illi, sed vobis credimus. Si autem vobis credere vellemus, testem a vobis non exigeremus. Deinde paracletus Spiritus sanctus sic est promissus, ut diceretur, Ipse vos inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13): quomodo vos autem ille inducet in veritatem, qui vos docet Christum esse fallacem? Huc accedit, qui si omnia quae de promissione Paracleti in Evangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo vestro possent intelligi, sicut ostenduntur in Prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint ; tamen cum ea de iis codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus majoribus vestris immissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut de alio intelligere non possemus: quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis, nullo modo vos potuisse falsare codices, qui jam in manibus essent omnium Christianorum? Quia mox ut facere coepissetis, vetustiorum exemplarium veritate convinceremini. Qua igitur causa a vobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. Quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum vetustiorum collatione confutaretur: maxime, quia non una lingua, sed multis eadem Scriptura contineretur. Nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates, vel de antiquioribus, vel de lingua praecedente emendantur. Ita ergo aut cogimini veraces illos codices confiteri, et continuo evertunt haeresim vestram; aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate Paracletum non poteritis asserere, et vos evertitis haeresim vestram.