- Tabla de Contenidos
CAPUT XV.
Nulla ergo comparatio est, quam Faustus obtendit, ita vobis Paracletum ex Novo Testamento quod credatis elegisse, et quod respuatis demonstravisse, cum ipse Novo Testamento fuerit prophetatus; sicut nobis Christus fecit ex Vetere, quo similiter prophetatus est. Hoc enim aliqua verisimili ratione diceretur, si esset aliquid in Veteris Testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non divinitus jussum, non veraciter scriptum. Nihil horum dicimus: sed accipimus omnia, sive quae observamus, ut recte vivamus; sive quae non observamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia jussa et observata nunc jam compleri videamus. Deinde Paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia vultis accipere; ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. In Actibus quippe Apostolorum, sicut et saepe et paulo ante commemoravi, apertissime legitur missus die Pentecostes Spiritus sanctus, qui etiam opere manifestavit quis esset. Linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt (Act. II): ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est, in omnibus gentibus futuram Ecclesiam, quae illum sicut Patrem et Filium verissime praedicaret.