- Tabla de Contenidos
CAPUT XIV.
Jam vero de antiquorum factis, et quae stultis atque ineruditis videntur peccata, dum non sunt, et quae vere peccata sunt, quam ob causam conscripta sint, servata magisque commendata Scripturae ipsius veneratione, sufficienti jam sermone monstravimus: necnon de maledicto ejus qui pendet in ligno, et ejus qui non suscitaverit semen in Israel, jam primum suo loco respondimus, cum haec ante dilueremus objecta (Supra, lib. 22): et prorsus omnia, sive de quibus singillatim jam anterioribus hujus operis partibus disseruimus, sive quae in isto, cui respondemus, sermone suo Faustus similia posuit, una firmissima veritatis ratione defendimus, quam de sanctarum Scripturarum auctoritate percepimus. Quaecumque scripta sunt in illis libris Veteris Testamenti, omnia verissime atque utilissime pro aeterna vita scripta esse laudamus, accipimus, approbamus: sed quae in his mandata corporali operatione non observamus, et rectissime tunc mandata intelligimus, et umbras futurorum esse didicimus, et nunc jam impleri cognoscimus. Ac per hoc quisquis illa tunc etiam opera, quae ad significandum agi jubebantur, non observabat, poenas divinitus constitutas rectissimo judicio persolvebat, sicut nunc si quis sacramenta Novi Testamenti pro temporis ratione distincta fuerit ausus sacrilega temeritate violare. Quemadmodum enim tunc justi viri, qui pro illis sacramentis nec mortem recusaverunt, jure laudantur; ita nunc pro istis martyres sancti. Et sicut aeger non debet reprehendere medicinalem doctrinam, si aliud illi hodie praeceperit, aliud cras, prohibens etiam quod ante praeceperat; sic enim se habet sanandi ejus corporis ratio: ita genus humanum ab Adam usque in finem saeculi, quamdiu corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15), aegrum atque saucium, non debet divinam reprehendere medicinam, si in quibusdam hoc idem, in quibusdam vero aliud prius, aliud posterius, observandum esse praecipit; praesertim quia se aliud praecepturam esse promisit.