- Tabla de Contenidos
CAPUT XIII.
Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolatitio non vescimur: et hoc audite, et calumniis vanitatis verum aliquando praeponite. Cur enim non expediat immolatitio vesci Christiano, Apostolus dicit: Nolo vos, inquit, socios fieri daemoniorum. Neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres, praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non Deo. Deinde adjecit quod dixi: Nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor X, 20). Nam si natura ipsa immolatitiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. Neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur: sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse videatur. Morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit, eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est, nec apta ad salutem corporis, cujus causa sumimus alimentum. Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est, ipsi Noe post diluvium (Gen. IX, 6), quod jam quid significaret ostendimus, plerique intelligunt (Act. XV, 29). Et in Actibus Apostolorum hoc lege praeceptum ab Apostolis, ut abstinerent Gentes tantum a fornicatione, et ab immolatis, et a sanguine; id est, ne quidquam ederent carnis, cujus sanguis non esset effusus. Quod alii non sic intelligunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. Hoc nunc discutere longum est, et non necessarium: quia et si hoc tunc Apostoli praeceperunt, ut ab animalium sanguine abstinerent Christiani, ne praefocatis carnibus vescerentur, elegisse mihi videntur pro tempore rem facilem, et nequaquam observantibus onerosam, in qua cum Israelitis etiam Gentes, propter angularem illum lapidem duos in se condentem (Ephes. II, 11-22), aliquid communiter observarent; simul et admonerentur , in ipsa arca Noe, quando Deus hoc jussit, Ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cujus facti prophetia jam Gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. Transacto vero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio venientes, quamvis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi Ecclesia Gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israelita carnalis appareat; quis jam hoc Christianus observat, ut turdos vel minutiores aviculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a cervice percussus, nullo cruento vulnere occisus est? Et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a caeteris irridentur: ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia veritatis, Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit (Matth. XV, 11); nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata, condemnans.