CAPUT XII.

Pentecosten etiam, id est, a passione et resurrectione Domini quinquagesimum diem celebramus, quo nobis sanctum Spiritum paracletum, quem promiserat, misit (Act. II, 1-4): quod futurum etiam per Judaeorum Pascha significatum est, cum quinquagesimo die post celebrationem ovis occisae, Moyses digito Dei scriptam legem accepit in monte (Exod. XIX-XXXI). Legite Evangelium, et advertite ibi Spiritum sanctum appellatum digitum Dei (Luc. XI, 20). Ea quippe anniversarie in Ecclesia celebrantur, quae insigniter excellentia certis diebus facta sunt; ut eorum necessariam salubremque memoriam festivitas concelebrata custodiat. Si vultis ergo nosse quare celebramus Pascha: quia tunc pro nobis immolatus est Christus. Si vultis nosse quare non illud ritu Judaico celebremus: quia illa erat venturi veri praefiguratio, haec completi commemoratio; futurum autem et praeteritum nec ipsis verbis nostris eodem modo enuntiatur; unde jam satis in hoc opere locuti sumus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal