- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
Quid, quod et Pascha a nobis objicit celebrari, nec quod ita ut Judaei celebramus insultat, cum ovem magis nos habeamus in re praesentis Evangelii, non in umbra futuri, ejusque occisionem cum quotidie, tum maxime anniversaria solemnitate, non venturam praesignemus, sed factam commemoremus? Ideo sane dies Paschae solemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Judaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, complecteremur. Azyma vero, qui rectae fidei Christiani sunt, non in fermento veteris vitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate custodiunt (I Cor. V, 8): non septem diebus, sed omni die; quod significatum est numero dierum septenario, quo quotidie omnis volvitur dies. Quod et si aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arcta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13); merces tamen certa servatur: nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantum subamara sint.