- Tabla de Contenidos
CAPUT X.
Velut hoc ipsum quod modo non intelligens Faustus mandatis Veteris Testamenti pro crimine objecit, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine, quod inde nasceretur (Deut. XXV, 5-10); quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est; et quod suscitatum fuerit, ejus nomen accipiat? Denique hoc implens Apostolus, non jam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu per Evangelium se genuisse commemorat (I Cor. IV, 15), succenset eis, et eos increpans corrigit, volentes esse Pauli: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Ibid., II, 13)? Tanquam diceret, Defuncto fratri vos genui, Christiani vocamini, non Pauliani. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab ipsa Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur exspuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse Apostolus ait, Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15): et de quibus commemorat propheta, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! Qui enim sic evangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam vero lucrandorum refugit aliorum, discalceati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.