CAPUT IX.

A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus Deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore Veteris Testamenti: respondemus, aliud nobis Deum praecepisse per patres Novi Testamenti; neque hoc contra Vetus Testamentum, cum et in illo id ante sit praedictum. Sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda Testamentum Novum; non secundum Testamcutum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi  manum eorum, ut ejicerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Ecce quia et hoc prophetatum est, non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum Novum. Hic si objectum fuerit, non nos pertinere ad domum Israel et domum Juda; ex doctrina apostolica nos defendimus, quia semen Abrahae Christum esse docet Apostolus, nobisque ad corpus ejus pertinentibus dicit, Ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 29). Porro si quaesitum a nobis fuerit, cur illius Testamenti auctoritatem teneamus, cujus ritum non observamus; et ad hoc ex Litteris apostolicis respondemus: ait enim Apostolus, Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17). Ita quippe et cur ea legi atque accipi oporteat, ostendit, id est, ne prophetiam exstinguamus, quia in umbra facta sunt futurorum; et curare nos non debere eos qui nos hinc judicare voluerint, quod corporaliter jam non observemus: sicut alibi tale quiddam dixit, Haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11). Cum ergo tale aliquid legitur in instrumento Veteris Testamenti, quale a nobis observari vel jussum non est in Novo Testamento, vel etiam prohibitum, quid significet quaerendum est, non reprehendendum; quia eo ipso quo jam non observatur, non damnatum, sed impletum probatur: unde multa, et saepe jam diximus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal