- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
AUGUSTINUS respondit: Nos Veteris Testamenti Scripturas omnes, ut dignum est, veras divinasque laudamus: vos Scripturas Novi Testamenti tanquam falsatas corruptasque pulsatis . Nos ea quae nunc de Libris Testamenti Veteris non observamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta, nobisque in eis ipsis quae non observamus, significata quae intelligamus et spiritualiter teneamus, non solum dicimus, sed in apostolicis quoque Litteris ostendimus et docemus: vos autem omnia quae in libris Novi Testamenti non accipitis, omnino reprehenditis; nec a Christo, nec ab Apostolis ejus dicta vel conscripta asseveratis. Videtis ergo quantum inter nos et vos, quod ad hanc rem attinet, distet. Cum itaque a vobis quaeritur, quare non omnia in libris Novi Testamenti accipitis, sed in eis libris, in quibus approbatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis; nolite in exemplum assumere distinctionem fidei vel observationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis vestrae.