- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Quapropter, ut vos ex Vetere Testamento solas admittitis prophetias, et illa quae superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitae communis pertinentia praecepta; supersedistis vero peritomen, et sacrificia, et sabbatum et observationem ejus, et azyma: quid ab re est, si et nos de Testamento Novo sola accipientes ea quae in honorem et laudem Filii majestatis vel ab ipso dicta comperimus, vel ab ejus Apostolis, sed jam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus caetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta, aut oblique et maligne ab inimicis objecta, aut imprudenter a scriptoribus affirmata sunt, et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Judaice, sacrificasse Gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta, et ab eo tentatum quam miserrime. His igitur exceptis, et si quid ei ab scriptoribus ex Testamento Vetere falsa sub testificatione injectum est, credimus caetera, praecipue crucis ejus mysticam tixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera; tum praecepta salutaria ejus, tum parabolas, cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem, ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est jam cur me omnia credere existimes debere, quae continent Evangelia; cum tu, ut supra ostensum est, Testamenti Veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas.