CAPUT VI.

Equidem haud ignoro quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Judaeis usque ad adventum scilicet Jesu: qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, Vetere Testamento, ipse jam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit, et quid relinquendum. Sed an prophetae Jesum praesagiverint , postea videbimus: interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Jesus per Testamentum Vetus annuntiatus, nunc dijudicat et carminat , docetque pauca ejus accipienda esse, repudianda vero quamplurima; et nobis Paracletus ex Novo Testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus, et quid repudiare; de quo ultro Jesus, cum eum promitteret, dicit in Evangelio, Ipse vos inducet in omnem veritatem, et ipse vobis annuntiabit omnia, et commemorabit vos (Joan. XVI, 13). Quapropter liceat tantumdem et nobis in Testamento Novo per Paracletum, quantum vobis in Vetere licere ostenditis per Jesum nisi forte pluris vobis Testamentum videtur Filii ille quam Patris, si modo Patris est, ut cum ex illo reprobentur tam multa, hujus solius nihil non debeat approbari; praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab ejus Apostolis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal