CAPUT V.

Equidem ego quantum arbitror, quatenus id jam persuasum esse voluistis, ut sit ex Deo etiam Testamentum Vetus, commodius satis atque excusatius vobis est, non servantibus ejus mandata, si fateamini incongruis esse adjectionibus vitiatum, quam si inviolatum idem spernatis et incorruptum. Proinde hanc de vobis ego sententiam habui semper, et habeo, quoties quaeritur cur praevaricemini Testamenti Veteris jussa, quod ejus aut ut sapientes contemnitis falsa, aut ut contumaces et indevoti negligitis vera. Interim quia me ad credenda omnia quae Novi Testamenti monumentis inserta sunt, cogis, si ipsum accipiam; scias et te, quantum ad animum, multa non credere, quae in Vetere sint Testamento, quamvis ipsum te profitearis accipere. Neque enim et illud in confessis ex eodem habes et credibilibus, esse maledictum omnem qui pependerit in ligno (Deut. XXI, 23); quia id utique pertineat et ad Jesum: aut eum quoque in maledictis haberi, qui non suscitaverit semen in Israel; quia id virgines quoque omnes comprehendat, et pueros Dei: aut funditus interiturum eum de genere suo, qui non fuerit carnem praeputii circumcisus (Gen. XXII, 14); quia hoc quoque ad omnem pertineat christianum: aut lapidibus exstinguendum eum qui solverit sabbatum (Num. XV, 35): aut non parcendum ei qui unum quodlibet Testamenti Veteris mandatum ruperit. Quae omnia si tu credas, firmumque habeas quia sint eadem a Deo mandata, mihi crede, manus prior injecisses in Christum; nec nunc irascereris Judaeis, qui hunc animis ac viribus persecuti, Dei sui mandata complerint.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal