CAPUT IV.

Illa vero jam ne audire quidem vos velle credo ex Testamento Vetere, nedum admittere, id est, soceros dormire cum nuribus, tanquam Judas; patres cum filiabus, tanquam Loth; Prophetas cum fornicatricibus, tanquam Osec: maritos uxorum suarum noctes amatoribus vendere, tanquam Abraham; duabus germanis sororibus unum misceri maritum, tanquam Jacob; rectores populi, et quos maxime entheos credas, millenis et centenis volutari cum scortis, tanquam David et Salomon; aut illud item quod lege uxoria cautum in Deuteronomio est, debere uxorem defuncti fratris, si idem sine filiis obierit, superstiti fratri nubere, et eumdem sobolem ex eadem in locum suscitare fratris: quod facere si noluerit vir, debere mulierculam apud majores natu deponere de hac impietate cognati sui querelam, ut iidem accersitum eum censoria gravitate coerceant; qui si pernegaverit, apud eos non ferat impune, sed excalceatus dextri pedis calceamento, a praedicta muliere caedatur in faciem, et consputus ac maledictus recedat, habiturus hoc opprobrium sempiternum in progenie sua (Deut. XXV, 5-10). Haec igitur atque alia hujusmodi sunt Testamenti Veteris et exempla et jura: quae si bona sunt, cur non imitamini? si mala, cur non damnatis auctorem, id est, Testamentum ipsum Vetus? Aut si falsa haec ei, tanquam nos de Novo credimus, etiam vos putatis inserta, pares ergo sumus. Desinite iam proinde id a nobis exigere in Testamento Novo, quod vos non servatis in Vetere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal