CAPUT III.

Proinde nec vos, ut dicere coeperam,  de Testamento Vetere circumcisionem creditis accipiendam carnaliter, quamvis ita sit scriptum (Gen. XVII, 9-14); neque sub otio ac vacatione colendum sabbatum, quamvis ita legatur (Exod. XXXI, 13); sed nec sacrificiis, ut Moysi videtur, et immolationibus placandum Deum (Levit. I): sed haec quidem ut aliena prorsus et procul a ritu christiano posita, ac nulla ex parte probabilia contempsistis. Qaedam vero eorum etiam divisistis in duo, et partim quidem amplectimini, partim vero respuitis: ut Pascha, quod est et ipsum Testamenti Veteris anniversale sacrum, cujus in celebratione cum sit scriptum vobis, non solum agnum mactare edendum sub nocte, sed etiam diebus septem abstinere fermento, et esse contentos azymo cum picridiis (Exod. XII); vos Pascha quidem assumitis, praetermittitis vero ritum illum ac morem, quo cautum est idem debere servari. Item septem dierum hebdomadas, id est, Pentecosten, quam perinde Moyses certo quodam sacrificiorum et genere et numero imbuendam censet (Levit. XXIII), vos aeque colitis; sed damnata parte ejus, id est, litationibus ipsis et sacrificiis, quia haec cum christiana fide non congruunt. De mandato vero abstinendi a cibis communibus visum vobis est et vehementer creditum, morticina quidem et immolata esse sane immunda (Act. XV, 29): de porcina vero idem credere noluistis, nec de lepore aut herinacio, neque de mullis et lolliginibus, caeterisque quae vobis sapuere generibus piscium; quamvis eadem Moyses omnia immunda esse testetur (Levit. XI).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal