CAPUT II.

An si Patris Testamentum habet aliqua in quibus parum debeat audiri (Patris enim esse vultis Judaicam legem, cujus novimus quam multa vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum jamdudum ipsi judicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim Pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer), solius Filii putatis Testamentum non potuisse corrumpi, solum  non habere aliquid quod in se debeat improbari? praesertim quod nec ab ipso scriptum constat, nec ab ejus Apostolis, sed longo post tempore, a quibusdam incerti nominis viris, qui ne sibi non haberetur fides, scribentibus quae nescirent, partim Apostolorum nomina, partim eorum qui Apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt, asseverantes secundum eos se scripsisse quae scripserint. Quo magis mihi videntur injuria gravi affecisse discipulos Christi: quia quae dissona iidem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos, et secundum eos haec scribere se profiterentur Evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus, nec inter se ipsa conveniant. Quid ergo aliud est, quam calumniari bonos, et Christi discipulorum concordem coetum in crimen devocare discordiae? Quae quia nos legentes, animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum judicavimus utilibus acceptis ex iisdem, id est, iis quae et fidem nostram aedificent, et Christi Domini atque ejus Patris omnipotentis Dei propagent gloriam, caetera repudiare, quae nec ipsorum majestati, nec fidei nostrae conveniant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal