- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Si accipis Evangelium, credere omnia debes, quae in eodem scripta sunt Quid enim tu, quia Vetus accipis Testamentum, idcircone credis omnia passim quae in eodem scripta sunt? Nempe solas indidem excerpentes prophetias quae regem Judaeis venturum significabant, quia ipsum putatis esse Jesum; et pauca quaedam disciplinae civilis praecepta communia, ut est, Non occides, Non moechaberis (Exod. XX, 13, 14); caetera praetermittitis, et arbitramini esse non minus atque eadem quae Paulus putavit stercora (Philipp. III, 8). Quid ergo peregrinum hoc, aut quid mirum est, si et ego de Testamento Novo purissima quaeque legens et meae saluti convenientia, ea praetermitto quae a vestris majoribus inducta fallaciter, et majestatem ipsius et gratiam decolorant?